

Liber Exodus*
Caput 25: Versus 37
Facies.[ID.]Lucernae septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hae super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiae et intellectus[Isai. 11.].Ut luceant,etc.[ID., ibid.]Lucernae candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; poenitentibus medelam indulgentiae conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.